Latin Source: Dominus Iesus
CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
DECLARATIO
DOMINUS IESUS
DE IESU CHRISTI ATQUE ECCLESIAE
UNICITATE ET UNIVERSALITATE SALVIFICA
INTRODUCTIO
1. Dominus Iesus, antequam in coelum ascenderet, suis discipulis mandatum contulit nuntiandi Evangelium cunctis hominibus omnesque populos baptizandi: “Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur” (Mc 16,15-16) ; “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Mt 28,18-20; cf. etiam Lc 24,46-48; Io 17,18; 20,21; Act 1,8).
Universalis
Ecclesiae missio oritur ex Iesu Christi mandato et per saeculorum decursum
impletur in proclamatione mysterii Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti,
atque mysterii incarnationis Filii, quod universis hominibus salutis eventus
exstat. Haec sunt capita fundamentalia quae in professione fidei christianae
continentur: “Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et
terrae, omnium visibilium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum,
Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo,
lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem
Patri : per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram
salutem descendit de caelis et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria
virgine, et homo factus est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato,
passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et
ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum
gloria, iudicare vivos et mortuos : cuius regni non erit finis. Et in Spiritum
Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit, qui cum Patre et
Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et
unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in
remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi
saeculi”[1].
2.
Per saeculorum decursum Ecclesia fideliter proclamavit Iesu Christi Evangelium
de eoque testimonium reddidit. Altero vero exeunte millennio, huius missionis
exsecutio ab adimpletione procul adhuc abest [2],
qua de causa hodie vim suam quam maxime servat Pauli apostoli exclamatio de
uniuscuiusque fidelis baptizati officio missionario: “Nam si evangelizavero,
non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non
evangelizavero!” (1 Cor 9,16). Haec est profecto ratio ob quam
Magisterium peculiari cura incubuit missioni evangelizatrici Ecclesiae
declarandae ac promovendae, in iis praesertim quae attinent ad religiosas
traditiones hominum totius orbis[3].
Attentis
valoribus quos testantur et hominum consortioni conferre possunt, traditiones
huiusmodi modo aperto ac positivo respiciuntur in Declaratione conciliari de
Ecclesiae habitudine ad religiones non christianas, in qua legitur:
“Ecclesia catholica nihil eorum, quae in his religionibus vera et sancta
sunt, reicit. Sincera cum observantia considerat illos modos agendi et vivendi, illa praecepta et
doctrinas, quae, quamvis ab iis quae ipsa tenet et
proponit in multis discrepent, haud raro referunt tamen radium illius
Veritatis, quae illuminat omnes homines”[4].
Haec premens vestigia, Ecclesia, ut munus suum adimpleat nuntiandi Iesum
Christum, qui est “via et veritas et vita” (Io 14,6), utitur quoque
dialogo interreligioso, qui quidem, nedum in locum missionis ad gentes
substituatur, eam potius comitatur, propter illud “unitatis mysterium” ex
quo “consequitur ut omnes viri ac mulieres, qui salvi effecti sunt,
participes reddantur, modo licet differenti, eiusdem mysterii salutis in
Christo Iesu per Spiritum eius”[5].
Hic dialogus, ad missionis Ecclesiae evangelizatricis partes pertinens[6],
secum fert dispositionem ad mente complectendum id quod alii tenent necnon
impulsionem versus mutuam communicationem, ita ut alter ab altero locupletetur, in oboedientia erga verum et in observantia erga libertatem[7].
3.
Peculiares autem exsurgunt quaestiones cum inter fidem christianam et alias
traditiones religiosas dialogus ad effectum deducitur ipsiusve natura altius
perscrutatur, quibus quaestionibus responsio quaeritur novas percurrendo vias,
propositiones afferendo et modos agendi proponendo, quae quidem omnia accurato
egent discrimine. Hac in expositione praesens Declaratio eo respicit, ut
Episcopis, theologis universisque catholicis fidelibus quaedam doctrinae
capita in memoriam reducantur, quae necessaria sunt omnino quaeque theologicam
ratiocinationem iuvare possunt ad solutiones inveniendas quae et veritatibus
fidei sint conformes et culturalibus exigentiis nostri temporis apte
accommodentur.
Stylus
expositivus fini respondet propter quem praesens Declaratio lata est. Hoc enim
documentum non ea de causa foras datur, ut organica tractatio tradatur
quaestionum de mysterii Iesu Christi atque Ecclesiae unicitate et
universalitate salvifica, utve solutiones proponantur theologicis
controversiis liberae disputationi relictis, sed eo contra respicit, ut,
patefactis nonnullis fundamentalibus problematibus altiori indagationi adhuc
subiciendis atque confutatis quibusdam erroneis vel ambiguis sententiis,
doctrina catholicae fidei hac de re iterum proponatur. Quamobrem Declaratio
vestigia premit doctrinae traditae in praecedentibus Magisterii documentis,
eum in finem ut veritates repetantur quae ad Ecclesiae fidei patrimonium
pertinent.
4.
Perenne nuntium missionarium Ecclesiae in discrimine hodie ponitur a theoriis
indolis relativisticae, quae comprobare conantur pluralismum religiosum, non
solum de facto sed etiam de iure (vel de principio). Ideo
superatae a quibusdam censentur veritates cuiusmodi sunt indoles definitiva et
completa revelationis Iesu Christi, natura fidei christianae per respectum ad
adhaesionem aliis religionibus, inspiratio librorum Sacrae Scripturae, unitas
personalis inter Verbum aeternum et Iesum Nazarenum, unitas oeconomiae Verbi
incarnati et Spiritus Sancti, unicitas et universalitas salvifica mysterii
Iesu Christi, mediatio salvifica universalis Ecclesiae, inscindibilitas,
quamvis in distinctione, inter Regnum Dei, Regnum Christi et Ecclesiam,
subsistentia unicae Christi Ecclesiae in catholica Ecclesia.
Harum
asseverationum veluti radices quaedam praesupposita exstant, indolis cum
philosophicae tum theologicae, quae intellectui ac receptioni veritatum
revelatarum obstant. Ex iis praesuppositis haec, inter alia, recenseri queunt:
persuasio de incomprehensibilitate et inexprimibilitate veritatis divinae
etiam ex parte revelationis christianae; mentis habitus relativisticus relate
ad veritatem, ita ut id quod verum est iuxta aliquos tale non sit iuxta alios;
radicalis oppositio quae fingitur inter formam mentis logicam occidentalem et
formam mentis symbolicam orientalem; subiectivismus eius qui, tenens rationem
unicum esse cognitionis fontem,
“minus intuitum suum attollere in altiora posset ut veritatem exsistentiae
consequi auderet”[8];
difficultas intellegendi et accipiendi praesentiam in historia eventuum
indolis definitivae atque eschatologicae; metaphysica exinanitio eventus
historicae incarnationis Verbi aeterni, qui eventus reducitur ad meram
apparitionem Dei in historia; eclectismus eorum qui, in theologica
pervestigatione, ideas assumunt e diversis contextibus philosophicis et
religiosis provenientibus, nulla facta quaestione de earum cohaerentia et
conexione systematica deque earum congruentia cum christiana veritate;
propensio, demum, ad sacram Scripturam legendam et intellegendam extra
Ecclesiae Traditionem et Magisterium.
Haec praesupposita, aspectus inter se
differentes interdum induentia, quae quandoque ut assertiones quandoque vero
ut hypotheses proponuntur, fundamentum constituunt quarundam theologicarum
propositionum, iuxta quas christiana revelatio et mysterium Iesu Christi ac
Ecclesiae suam amittunt indolem veritatis absolutae et universalitatis
salvificae, vel saltem sub umbra dubii et diffidentiae collocantur.
5.
Ut remedium afferatur huic formae mentis relativisticae, quae magis magisque
grassatur, opus est imprimis ut affirmetur indoles definitiva ac completa
revelationis Iesu Christi. Firmiter enim credendum est in
mysterio Iesu Christi, Filii Dei incarnati, qui est “via et veritas et
vita” (Io 14,6), haberi revelationem plenitudinis veritatis divinae:
“nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui
voluerit Filius revelare” (Mt 11,27); “Deum nemo vidit umquam;
Unigenitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit” (Io 1,18);
“in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter et estis in illo
repleti” (Col 2,9-10).
In
fidelitate erga Dei verbum, Concilium Vaticanum II hoc docet: “Intima autem
per hanc revelationem tam de Deo quam de hominis salute veritas nobis in
Christo illucescit, qui mediator simul et plenitudo totius revelationis
exsistit”[9].
Et idem Concilium asserit: “Iesus Christus ergo, Verbum caro factum, “homo
ad homines” missus “verba Dei loquitur” (Io 3,34), et opus
salutare consummat quod dedit ei Pater faciendum (cf. Io 5,36; 17,4).
Quapropter Ipse, quem qui videt, videt et Patrem (cf. Io 14,9), tota
Suiipsius praesentia ac manifestatione, verbis et operibus, signis et
miraculis, praesertim autem morte sua et gloriosa ex mortuis resurrectione,
misso tandem Spiritu veritatis, revelationem complendo perficit ac testimonio
divino confirmat. [...] Oeconomia ergo christiana, utpote foedus novum et
definitivum, numquam praeteribit, et nulla iam nova revelatio publica
expectanda est ante gloriosam manifestationem Domini nostri Iesu Christi (cf.
I Tim 6,14 et Tit 2,13)”[10].
Hac
de causa in Litteris Encyclicis Redemptoris missio iterum Ecclesiae
proponitur munus nuntiandi Evangelium ut veritatis plenitudinem: “Per hoc
definitivum suae revelationis Verbum, Deus plenissimo modo se ostendit;
hominum generi dixit quis Ipse sit. Et haec revelatio, qua Deus certe et
definitive se patefecit, causa est praecipua cur Ecclesia “sit, sua natura,
missionaria”; unde non potest non proclamare Evangelium, id est plenitudinem
veritatis, quam Deus nobis de se significavit”[11].
Una ergo Iesu Christi revelatio “infert aliquam veritatem, universalem atque
ultimam, quae hominis mentem incitat ne umquam consistat”[12].
6.
Ecclesiae igitur fidei opponitur thesis de indole limitata, incompleta et
imperfecta revelationis Iesu Christi, perinde ac si haec sit complementum
revelationis aliis in religionibus exstantis. Ratio ultima huiusmodi
asseverationis in eo inniteretur, quod a nulla historica religione Dei veritas
percipi et manifestari posset in sua universalitate et plenitudine, nec ideo a
christianismo, immo sed neque a Iesu Christo.
Haec
cogitandi ratio penitus contradicit praecedentibus affirmationibus fidei,
iuxta quas in Iesu Christo salvifici Dei mysterii plena et completa exstat
revelatio. Proinde verba, opera et integer eventus historicus Iesu Christi,
quamvis limitibus subiciantur prout sunt humanae realitates, tamquam subiectum
tamen habent Personam divinam Verbi incarnati, “veri Dei et veri hominis”[13],
quapropter notam induunt definitivae ac plenae revelationis viarum Dei ad
hominum salutem, etiamsi altitudo ipsius divini mysterii maneat transcendens
et inexhauribilis. Veritas circa Deum nequaquam aboletur vel extenuatur eo
quod lingua humana exprimitur; remanet contra unica, plena et completa, quia
qui loquitur et agit Filius est Dei incarnatus. Propterea fides postulat ut
profiteamur Verbum carnem factum, in universo suo mysterio, ab incarnatione ad
glorificationem, fontem esse, participatum sed realem, necnon consummationem
omnis revelationis salvificae Dei ad homines[14];
profiteamur quoque necesse est Spiritum Sanctum, qui est Spiritus Christi,
“in omnem veritatem” (Io 16,13) docturum esse Apostolos et, per
ipsos, Ecclesiam universam in temporis decursu.
7.
Adaequata ergo responsio ad Dei revelationem est “ oboeditio fidei
(Cf. Rom 1,5; Rom 16,26; 2Cor 10,5-6) qua homo se totum
libere Deo committit “plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis
obsequium” praestando et voluntarie revelationi ab Eo datae assentiendo”[15].
Fides est gratiae donum: “Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et
adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et
in Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det “omnibus suavitatem in
consentiendo et credendo veritati””[16].
Oboeditio
fidei secum fert ut tamquam vera accipiatur Christi revelatio, de qua Deus
spondet, qui est ipsa Veritas[17]:
“Fides est imprimis adhaesio personalis hominis ad Deum; simul vero
et inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae assensus”[18].
Fides igitur, quae est “donum Dei” et “virtus supernaturalis ab Illo
infusa”[19],
duplicem secum fert adhaesionem: et Deo, qui revelat, et veritati ab eo
revelatae, propter fidem quae praebetur Ei qui loquitur. Propterea “in
nullum alium credere debemus quam in Deum, Patrem, Filium et Spiritum
Sanctum”[20].
Firmiter
ergo tenenda est distinctio inter fidem
theologalem et credulitatem quae invenitur in aliis religionibus.
Dum enim fides acceptio est, vi gratiae, veritatis revelatae, quae una sinit
“nos in mysterium ingredi intimum, cuius congruentem fovet intellectum”[21],
credulitas aliarum religionum tributa in complexu illo innititur experientiae
et cogitationis, qui divitiarum acervum sapientiae ac sensus religiosi
efformat, mente conceptum ab hominibus veritatem quaerentibus ab eisque ad
effectum deductum cum sese ad Divinum et Absolutum referunt[22].
Huiusmodi
autem distinctio non semper prae oculis habetur in hodierno cogitandi habitu,
qua de causa fides theologalis, quae est acceptio veritatis revelatae a Deo
Uno et Trino, frequenter identificatur cum credulitate in aliis religionibus,
quae est contra experientia religiosa veritatem absolutam adhuc quaerens, ad
assensum tamen erga Deum sese revelantem nondum perveniens. Haec est una ex
causis propter quas propensio apud quosdam viget ad minuendas differentias,
quandoque ad extinctionem usque, christianismum inter et alias religiones.
8.
Proponitur quoque hypothesis circa vim inspiratam textuum sacrorum aliarum
religionum. Agnoscendum est quidem aliqua elementa horum textuum esse de facto
instrumenta, per quae homines sane multi, saeculorum decursu, et potuerunt et
hodie possunt nutrire ac conservare suam cum Deo religionis relationem. Hac de
causa, attentis modis agendi, praeceptis atque doctrinis aliarum religionum,
Concilium Vaticanum II —uti supra recoluimus— de iisdem religionibus
asseverat: “quamvis ab iis quae ipsa [Ecclesia] tenet et proponit in multis
discrepent, haud raro referunt tamen radium illius Veritatis, quae illuminat
omnes homines”[23].
Ecclesiae
autem traditio tamquam textus inspiratos unice habet canonicos
libros Veteris et Novi Testamenti, quatenus ipsi a Spiritu Sancto sunt
inspirati[24].
Huiusmodi traditionis vestigia premens, Concilium Vaticanum II, in
Constitutione dogmatica de divina Revelatione, hoc docet: “Libros enim
integros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum omnibus eorum partibus, sancta
Mater Ecclesia ex apostolica fide pro sacris et canonicis habet, propterea
quod, Spiritu Sancto inspirante conscripti (cf. Io 20, 31; 2 Tim
3, 16; 2 Pt 1,19-21; 3, 15-16), Deum habent auctorem, atque ut tales
ipsi Ecclesiae traditi sunt”[25].
Hi quidem libri “veritatem, quam Deus nostrae salutis causa, Litteris Sacris
consignari voluit, firmiter, fideliter et sine errore docere profitendi
sunt”[26].
Deus
tamen, volens ad se omnes gentes in Christo vocare eisque plenitudinem suae
revelationis ac sui amoris communicare, praesens quoque efficitur multis modis
“non singulis solum hominibus, verum populis etiam per spiritales eorum
divitias, quas in primis necessarioque religiones testantur, licet “lacunas,
defectus et errores” contineant”[27].
Ideoque libri sacri aliarum religionum, qui de facto nutrimentum praebent
earum asseclis eorumque vitae rationem dirigunt, e Christi mysterio accipiunt
illa bonitatis et gratiae elementa, quae in ipsis inveniuntur.
9. In theologica nostri temporis perquisitione Iesus Nazarenus frequenter consideratur ut figura historica particularis, finita, revelatrix rei divinae modo non exclusivo, sed complementario cum aliis figuris quae pariter revelatrices et salvificae exsistimantur. Ideo Infinitum, Absolutum ultimumque Dei Mysterium sese hominum generi manifestaret multis modis multisque historicis figuris, quarum una esset Iesus Nazarenus. Magis definite, Ipse esset unus ex pluribus vultibus per temporum decursum a Verbo assumptis, ut salvifice cum hominibus communicaret.
Praeterea,
ut salva maneant, ex altera parte, universalitas salutis christianae, ex
altera vero factum pluralismi religiosi, duplex proponitur oeconomia, nempe
Verbi aeterni oeconomia, quae valeat quoque extra Ecclesiam neque ullam cum
ipsa relationem habeat, atque oeconomia Verbi incarnati. Prior vim haberet
universalitatis potiorem quam altera, quae ad solos christianos
restringeretur, quamvis in ipsa Dei praesentia plenior esset.
10.
Hae theses aperte discrepant a fide christiana. Firmiter enim
credenda est fidei doctrina quae profitetur Iesum Nazarenum, Mariae
filium, ipsumque solum, esse Patris Filium ac Verbum. Verbum, quod “erat in
principio apud Deum” (Io 1,2), ipsum est quod “caro factum est” (Io
1,14). In “Iesu Christo, Filio Dei vivi” (Mt 16,16), “inhabitat
omnis plenitudo divinitatis corporaliter” (Col 2,9). Ipse est
“Unigenitus Deus, qui est in sinu Patris” (Io 1,18), Filius
“dilectionis suæ, in quo habemus redemptionem [...] quia in ipso complacuit
omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans
per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt” ( Col
1,13-14.19-20).
Fidelitate
servata erga Sacram Scripturam reiectisque interpretationibus erroneis vel
reductivis, Concilium Nicaenum I sollemniter proclamavit suam fidem in
“Iesum Christum, Filium Dei natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia
Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non
factum, unius substantiae cum Patre : per quem omnia facta sunt, quae in caelo
et in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit,
incarnatus est et homo factus est, et passus est, et resurrexit tertia die, et
ascendit in caelos, venturus iudicare vivos et mortuos”[28].
Secundum id quod Patres docuerant, etiam Concilium Chalcedonense professum est
se “unum eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum [...]
eundem perfectum in deitate, eundem perfectum in humanitate, Deum vere et
hominem vere [...] consubstantialem Patri secundum deitatem et
consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem [...] ante saecula quidem
de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eundem propter
nos et propter nostram salutem ex Maria virgine Dei genetrice secundum
humanitatem”[29].
Quocirca
Concilium Vaticanum II asserit de Iesu Christo —qui est “novissimus
Adam” et “imago Dei invisibilis” (Col 1, 15)—: “Ipse est homo
perfectus, qui Adae filiis similitudinem divinam, inde a primo peccato
deformatam, restituit. [...] Agnus innocens, sanguine suo libere effuso, vitam
nobis meruit, in Ipsoque Deus nos Sibi et inter nos reconciliavit et a
servitute diaboli ac peccati eripuit, ita ut unusquisque nostrum cum Apostolo
dicere possit: Filius Dei “dilexit me et tradidit semetipsum pro me” (Gal
2,20)”[30].
Hac
eadem de re Ioannes Paulus II his verbis sese exprimit: “Fidei christianae
contrarium est quamquam inducere Verbi et Iesu Christi separationem [...]:
Iesus est Verbum caro factum, persona una et indivisibilis [...]. Non alius
est Christus, quam Iesus Nazarethanus, hicque Verbum Dei est homo factum pro
salute omnium. [...] Dum tendimus ad invenienda et aestimanda dona omne genus,
praesertim divitias spiritales, quae Deus omni populo dedit, non possumus ea a
Iesu Christo seiungere, qui in medio stat divini salutis consilii”[31].
Fidei
quoque catholicae contradicit disiunctio inter actionem salvificam Verbi qua
talis et actionem salvificam Verbi quod caro factum est.
Per incarnationem enim opera salvifica omnia, quae Verbum Dei perficit,
efficiuntur semper in unitate cum humana natura, quam ad universorum
hominum salutem assumpsit. Subiectum unicum operans in duabus naturis, humana
et divina, persona est unica Verbi[32].
Componi
ergo nequit cum Ecclesiae doctrina theoria illa quae Verbo qua tali
actuositatem salvificam tribuit, quae exerceatur “praeter” et “ultra”
Iesu Christi humanitatem, etiam post incarnationem[33].
11.
Eadem ratione firmiter credenda est fidei doctrina circa unicitatem
oeconomiae salvificae, quam Deus Unus et Trinus voluit, cuius fons atque
centrum exstat mysterium incarnationis Verbi, mediatoris divinae gratiae in
ordine creationis ac redemptionis (cf. Col 1,15-20), in quo omnia
recapitulantur (cf. Eph 1,10), “qui factus est sapientia nobis a Deo
et iustitia et sanctificatio et redemptio” (1 Cor 1,30). Christi enim
mysterium intrinseca praeditur unitate, quae ab electione aeterna in Deo ad
parusiam usque pertingit: “elegit nos in ipso [Pater] ante mundi
constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in
caritate” (Eph 1,4); “in quo etiam sorte vocati sumus, prædestinati
secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ”
(Eph 1,11); “Nam, quos praescivit [Pater], et praedestinavit
conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus; quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et
iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit” (Rom
8,29-30).
In
fidelitate erga divinam revelationem, Ecclesiae Magisterium firmiter asseverat
Iesum Christum esse universalem mediatorem ac redemptorem: “Verbum enim Dei,
per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum est, ita ut, perfectus Homo,
omnes salvaret et universa recapitularet. Dominus [...] est quem Pater a
mortuis suscitavit, exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque
mortuorum iudicem constituens”[34].
Salvifica haec mediatio fert quoque secum unicitatem sacrificii redemptoris
Iesu Christi, summi ac aeterni sacerdotis (cfr. Hebr 6,20; 9,11;
10,12-14).
12.
Est etiam qui proponat hypothesim de oeconomia quadam Spiritus Sancti, indole
praedita universaliore quam oeconomia Verbi incarnati, crucifixi et
resuscitati, quae asseveratio contradicit pariter catholicae fidei, utpote
quae teneat salvificam Verbi incarnationem eventum esse trinitarium. In Novo
Testamento mysterium Iesu Christi, Verbi incarnati, locus est praesentiae
Spiritus Sancti atque principium effusionis eius in hominum genus non solum in
temporibus messianicis (cf. Act 2,32-36; Io 7,39; 20,22;
1Cor 15,45), sed etiam in temporibus, quae eius adventum in
historiam praecesserunt (1 Cor 10,4; 1Petr 1,10-12).
Veritatem
hanc fundamentalem Concilium Vaticanum II in conscientiam fidei Ecclesiae
revocavit. Cum enim salvificum Patris consilium erga universum hominum genus
exponit, Concilium intime et ab initio conectit Christi mysterium cum mysterio
Spiritus[35]. Opus totum aedificationis Ecclesiae ex parte Iesu
Christi Capitis, per saeculorum decursu, consideratur tamquam effectio ab ipso
in communione cum Spiritu eius peracta [36].
Praeterea,
ultra Ecclesiae fines visibiles, actio salvifica Iesu Christi, cum Spiritu
Eius et per Spiritum Eius, hominum genus universum pertingit. De mysterio
paschali agens, in quo Christus iam nunc credentes sibi vitaliter sociat in
Spiritu eisque spem confert resurrectionis, Concilium Vaticanum II asserit:
“Quod non tantum pro christifidelibus valet, sed et pro omnibus hominibus
bonae voluntatis in quorum corde gratia invisibili modo operatur. Cum enim pro
omnibus mortuus sit Christus cumque vocatio hominis ultima revera una sit,
scilicet divina, tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem
offerre ut, modo Deo cognito, huic paschali mysterio consocientur”[37].
Patet
igitur coniunctio inter mysterium salvificum Verbi incarnati et mysterium
Spiritus Sancti, quippe quod nonnisi in id respiciat, ut nempe influxus
salvificus Filii, hominis facti, ad effectum adducatur in vita cunctorum
hominum, qui ad unam eandemque metam a Deo vocantur, sive tempore ipsi
praecesserint adventum Verbi hominis facti sive post Eius incarnationem vitam
in historiae cursu agant: iis omnibus animator exstat Spiritus Patris, quem
Filius hominis sine mensura donat (cf. Io 3,34).
Hac
de causa Ecclesiae Magisterium temporis recentioris firmiter ac dilucide
veritatem proclamat unius atque unicae divinae oeconomiae: “Praesentia et
actio Spiritus non tantum singulos homines contingunt, sed et societatem et
historiam, populos, culturas, religiones [...]. Christus a mortuis suscitatus
per virtutem Spiritus sui in cordibus hominum operatur [...]. Idem Spiritus
Sanctus spargit “semina Verbi”, quae sunt in ritibus et in culturis, eaque
recludit ad maturitatem in Christo”[38].
Quamquam functionem agnoscit historico-salvificam Spiritus in mundo universo
et in cuncta hominum generis historia[39],
Magisterium tamen asseverat: “Spiritus hic idem est qui in incarnatione, in
vita, in morte et resurrectione Iesu est operatus quique in Ecclesia operatur.
Non alternat igitur cum Christo, nec explet inane quiddam quod interdum esse
putatur inter Christum et Logon. Quod Spiritus in cordibus hominum operatur,
in culturis et in religionibus, ad evangelium praeparat, nec potest
necessitudinem non habere cum Christo, Verbo carne facto Spiritus actione,
“ut, perfectus homo, omnes salvaret et universa recapitularet””[40].
Ut
omnia ergo breviter colligantur, dicendum est actionem Spiritus non collocari
ultra vel prope Christi actionem. De unica enim agitur Dei Unius et Trini
salvifica oeconomia, quae ad rem deducitur in mysterio incarnationis, mortis
et resurrectionis Filii Dei et Spiritu Sancto cooperante efficitur, quaeque in
suo effectu salvifico ad homines cunctos et ad universum mundum pertingit:
“Homines ergo cum Deo communicare non possunt nisi per Christum, Spiritu
Sancto movente”[41].
13. Semel
atque iterum thesis sustinetur negans unicitatem et
universalitatem salvificam mysterii Iesu Christi. Haec autem sententia
biblico fundamento prorsus est destituta. Re enim vera, ut elementum perenne
fidei Ecclesiae, firmiter credenda est veritas Iesu Christi, Filii Dei,
Domini et unici Salvatoris, qui, in suo eventu incarnationis, mortis ac
resurrectionis ad apicem adduxit salutis historiam, quae suam plenitudinem
suumque centrum in ipso habet.
Novi
Testamenti verba id clare testantur: “Pater misit Filium salvatorem mundi”
(1Io 4,14); “Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi” (Io
1,29). Synedrium alloquens ad explanandam sanationem hominis claudi a
nativitate, in nomine Iesu effectam (cf. Act 3, 1-8), Petrus dicit:
“Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum
in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri” (Act 4,12). Idem
apostolus de Iesu Christo addit: “hic est omnium Dominus”; “constitutus
est a Deo iudex vivorum et mortuorum”, quapropter possunt “remissionem
peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum” (cf. Act
10,36. 42.43).
Paulus
haec ad Corinthios scribit: “Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo
sive in terra, siquidem sunt dii multi et domini multi, nobis tamen unus Deus
Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem
omnia et nos per ipsum” (1Cor 8,5-6). Etiam Ioannes apostolus
asseverat: “Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret,
ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim
misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per
ipsum” (Io 3,16-17). In Novo Testamento universalis Dei voluntas
salvifica arte conectitur cum unica Christi mediatione: “[Deus] omnes
homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus,
unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus” (1Tim 2,4-6).
Hac
conscientia innixi de dono salutis unico et universali a Patre dato per Iesum
Christum in Spiritu (cf. Eph 1,3-14), priores christiani Israeli
ostenderunt adimpletionem salutis, quae ultra Legem pertingebat, et
occurrerunt quoque mundo pagano temporis sui, qui per plures deos salvatores
salutem appetebat. Hoc fidei patrimonium a recentiore Ecclesiae Magisterio
iterum propositum est: “Credit autem Ecclesia Christum, pro omnibus mortuum
et resuscitatum (cf. 2Cor 5,15), homini lucem et vires per Spiritum
suum praebere ut ille summae suae vocationi respondere possit; nec aliud nomen
sub caelo datum esse hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri (cf. Act 4,12).
Similiter credit clavem, centrum et finem totius humanae historiae in Domino
ac Magistro suo inveniri”[42].
14.
Veritas est fidei catholicae, ideoque firmiter credenda, universalem
voluntatem salvificam Dei Unius et Trini offerri et compleri semel pro semper
in mysterio incarnationis, mortis et resurrectionis Filii Dei.
Attento
hoc fidei elemento, theologia nostri temporis, dum meditatur circa praesentiam
aliarum de re religiosa experientiarum necnon circa earum significationem in
consilio Dei salvifico, ad explorandum impellitur an et quo modo figurae atque
elementa positiva aliarum religionum ad divinum salutis propositum pertineant.
Hoc in studio atque hac in meditatione theologicae pervestigationi amplissimus
patet campus sub Ecclesiae Magisterii ductu. Etenim Concilium Vaticanum II his
verbis nos docet: “unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat
variam apud creaturas participatam ex unico fonte cooperationem”[43].
Altius quidem perscrutandum est quid significet haec mediatio participata,
cuius supremum principium unica Christi mediatio exstet semper necesse est:
“Si non exclusae sunt mediationes participatae diversi generis et ordinis,
hae attamen significationem trahunt et vim a mediatione Christi, nec pares
haberi possunt nec perfectivae”[44].
Fidei autem christianae et catholicae solutiones illae contradicunt, quae
actionem quandam salvificam Dei extra unicam Christi mediationem proponant.
15.
Haud infrequenter suggeritur ut in re theologica verba vitentur qualia sunt
“unicitas”, “universalitas” vel “indoles absoluta”, quorum usus
insinuare videtur nimium accentum circa significationem et vim eventus
salvifici Iesu Christi per comparationem cum aliis religionibus. Re autem vera
hic dicendi modus simpliciter exprimit fidelitatem erga revelationem, quia
aliud non est nisi explicatio ipsorum fidei fontium. Ab initio enim communitas
credentium Iesu Christo agnovit vim salvificam talem, ut ipse solus, qua
Filius Dei homo factus, crucifixus ac resuscitatus —propter missionem a
Patre receptam atque in potentia Spiritus Sancti—, munus habeat dono dandi
revelationem (cf. Mt 11,27) et vitam divinam (cf. Io 1,12;
5,25-26; 17,2) universo hominum generi hominibusque singulis.
Hac
de re dici potest ac debet Iesum Christum, quoad humanum genus eiusque
historiam, praeditum esse significatione ac vi quae prorsus sunt singulares et
unicae, ad ipsum solum pertinentes, exclusivae, universales atque absolutae.
Iesus enim est Verbum Dei homo factum propter omnium hominum salutem. Hanc
fidei conscientiam exprimens, Concilium Vaticanum II docet: “Verbum enim
Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum est, ita ut, perfectus Homo,
omnes salvaret et universa recapitularet. Dominus finis est humanae historiae,
punctum in quod historiae et civilizationis desideria vergunt, humani generis
centrum, omnium cordium gaudium eorumque appetitionum plenitudo. Ille est quem
Pater a mortuis suscitavit, exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum
vivorum atque mortuorum iudicem constituens”[45].
“Ipsa haec unica Christi singularitas ei significationem confert absolutam
et universalem, unde, dum in historia est, centrum est et finis eiusdem
historiae: “Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis”
(Ap 22,13)”[46].
16.
Dominus Iesus, unicus Salvator, non quandam discipulorum communitatem
adunavit, sed Ecclesiam instituit ut mysterium salvificum: Ipse est in
Ecclesia et Ecclesia in Ipso est (cf. Io 15,1 ss.; Gal 3,28; Eph
4,15-16;Act 9,5); quapropter plenitudo mysterii salvifici Christi ad Ecclesiam
quoque pertinet, quae modo inseparabili Domino suo coniungitur. Iesus Christus
enim suam praesentiam suumque salutis opus in Ecclesia et per Ecclesiam
persequitur (cf. Col 1,24-27)[47],
quae est Corpus eius (cf. 1Cor 12,12-13.27; Col 1,18)[48].
Sicut vero caput et membra corporis vivi haud quidem identificantur sed neque
separari possunt, Christus et Ecclesia confundi sane nequeunt, sed invicem
disiungi non possunt, ita ut unicum “Christum totalem” constituant[49].
Eadem haec inseparabilitas in Novo Testamento exprimitur quoque mediante
analogia qua Ecclesia Sponsa dicitur Christi (cf. 2 Cor 11,2; Eph
5,25-29; Ap 21,2.9)[50].
Quocirca,
in conexione cum unicitate et universalitate mediationis salvificae Iesu
Christi, tamquam veritas fidei catholicae firmiter credenda est
unicitas Ecclesiae ab ipso conditae. Sicut unus est Christus, unum solummodo
Corpus eius exstat, unaque eius Sponsa: “una Ecclesia catholica et
apostolica”[51].
Praeterea, promissiones Domini se Ecclesiam suam nunquam derelicturum (cf. Mt
16,18; 28,20) seque eam cum Spiritu suo esse semper ducturum (cf. Io
16,13), id secum ferunt ut, secundum catholicam fidem, unicitas et unitas, non
secus atque ea omnia quae ad Ecclesiae integritatem pertinent, nunquam sint
defuturae[52].
Fideles
profiteri tenentur historicam vigere continuitatem —in successione
apostolica radicatam[53]—
inter Ecclesiam a Christo conditam et Ecclesiam catholicam: “Haec est unica
Christi Ecclesia [...] quam Salvator noster, post resurrectionem suam Petro
pascendam tradidit (cf. Io 21,17), eique ac ceteris Apostolis
diffundendam et regendam commisit (cf. Mt 28,18 ss.), et in perpetuum
ut columnam et firmamentum veritatis erexit (cf. 1Tim 3,15). Haec
Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in
Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione
gubernata”[54].
Verbis “subsistit in” Concilium Vaticanum II duas voluit doctrinales
affirmationes invicem componere: altera ex parte, Christi Ecclesiam, non
obstantibus christianorum divisionibus, solummodo in Ecclesia Catholica plene
exsistere pergere; ex altera vero inveniri “extra eius compaginem elementa
plura sanctificationis et veritatis”[55],
videlicet in Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus nondum in plena
communione cum Ecclesia Catholica[56].
Sed, ad postremas quod attinet, affirmandum est earum virtutem derivari “ab
ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita
est”[57].
17.
Unica ergo est Christi Ecclesia, subsistens in Ecclesia Catholica, cuius
moderatio spectat ad Petri Successorem et ad Episcopos in communione cum eo[58].
Ecclesiae illae quae, licet in perfecta communione cum Ecclesia Catholica non
sint, eidem tamen iunguntur vinculis strictissimis, cuiusmodi sunt successio
apostolica et valida Eucharistiae celebratio, verae sunt Ecclesiae
particulares[59].
Quapropter in his quoque Ecclesiis praesens est et operatur Christi Ecclesia,
quantumvis plena desit communio cum Ecclesia Catholica, eo quod ipsae
doctrinam catholicam non acceptant de Primatu, quem, ex Dei consilio,
Episcopus Romanus obiective possidet et in Ecclesiam universam exercet[60].
Illae
vero Communitates ecclesiales, quae validum Episcopatum et genuinam ac
integram substantiam eucharistici mysterii non servant,[61]
sensu proprio Ecclesiae non sunt; attamen qui baptizati sunt iis in
Communitatibus Baptismate Christo incorporantur, et ideo in quadam cum
Ecclesia communione, licet imperfecta, exstant[62].
Per se enim Baptismus tendit ad perfectionem vitae in Christo per integram
fidei professionem, Eucharistiam et plenam communionem in Ecclesia[63].
“Quare
christifidelibus sibi fingere non licet Ecclesiam Christi nihil aliud esse
quam summam quandam –divisam quidem, sed adhuc aliqualiter unam–
ecclesiarum et communitatum ecclesialium; ac minime iis liberum est tenere
Christi Ecclesiam hodie iam nullibi vere subsistere, ita ut nonnisi finis
existimanda sit, quem omnes Ecclesiae et communitates quaerere debeant”[64].
Re quidem vera “elementa huius Ecclesiae iam datae exsistunt, in sua
plenitudine coniuncta, in Ecclesia catholica et, sine hac plenitudine, in
ceteris Communitatibus”[65].
Quocirca “Ecclesiae et Communitates seiunctae, etsi defectus illas pati
credimus, nequaquam in mysterio salutis significatione et pondere exutae sunt.
Iis enim Spiritus Christi uti non renuit tamquam salutis mediis, quorum virtus
derivatur ab ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae
concredita est”[66].
Unitatis
defectus inter christianos vulnus est quidem Ecclesiae illatum; haud
sane quia ipsa amittit suam unitatem, sed “quatenus illa impeditur ab
universalitate sua plene in historia consummanda”[67].
18.
Ecclesia “missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus
gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium constituit”[68].
Ex altera parte, Ecclesia est “sacramentum seu signum et instrumentum
intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis”[69];
ipsa est igitur Regni signum ac instrumentum, in id vocata ut ipsum nuntiet
atque instauret. Ex altera autem parte, Ecclesia est “de unitate Patris et
Filii et Spiritus Sancti plebs adunata”[70];
ipsa est proinde “Regnum Christi iam praesens in mysterio”[71],
cuius ideo germen et initium constituit. Regnum enim Dei
dimensionem habet eschatologicam: est quidem res in tempore praesens, sed
plena eius effectio eveniet tantummodo cum historia ad finem seu completionem
perveniat[72].
Ex
textibus biblicis atque ex Patrum testimoniis, non secus atque ex Ecclesiae
Magisterii documentis, sensus univoci non eruuntur expressionum Regnum
Coelorum, Regnum Dei et Regnum Christi neve de earum cum Ecclesia
conexione, utpote quae mysterium et ipsa sit quod plene in conceptu humano
concludi non valet. Variae ergo possunt his de rebus theologicae explanationes
exstare. Nulli autem ex iis explanationibus, quae possibiles sunt, eo
pervenire licet, ut intimam conexionem inter Christum, Regnum et Ecclesiam
quodam modo neget vel vacuefaciat. “Illud namque [Regnum] nec a Christo nec
ab Ecclesia seiungi potest [...]. Si Regnum a Iesu separatur, non iam exsistit
Regnum Dei ab eo revelatum et fit ut in malam partem tum Regni significatio
accipiatur, quod periculum est ne mutetur in institutum modo humanum et
ideologicum, tum Christi natura, qui non apparet cui omnia subiecta esse
debent (cf. 1Cor 15,27). Item non potest Regnum ab Ecclesia separari.
Certe, Ecclesia non est ipsa sibimet finis, cum sit ad Regnum Dei ordinata,
cuius est germen, signum et instrumentum. Sed, etsi a Christo distinguitur et
a Regno, Ecclesia est indissolubili modo utrique coniuncta”[73].
19.
Affirmatio autem conexionis nunquam separabilis Ecclesiam inter et Regnum
minime significat ut praetereatur Regnum Dei —etsi in momento suo historico
ipsum consideretur— non identificari cum Ecclesia in eius realitate visibili
ac sociali. Excludendum enim non est “opus Christi et Spiritus extra
visibiles [...] fines [Ecclesiae]”[74].
Huius quoque rei ratio habenda est, quod nempe “Regnum ad omnes pertinet:
personam humanam, societatem, mundum universum. Pro Regno operari idem est ac
divinum dynamismum agnoscere et fovere, qui in historia humana est eamque
immutat. Regnum aedificare idem est ac moliri liberationem a malo, qualecumque
hoc est. Breviter, Regnum Dei est plena eius consilii manifestatio et
effectio”[75].
Cum
rationes considerantur inter Regnum Dei, Regnum Christi et Ecclesiam
intercedentes, partiales ac unilaterales exaltationes vitentur oportet, quales
proponuntur ab iis quorum “notiones consulto Regnum amplificant et se
profitentur “regnicentricas”, in lucem proferunt imaginem Ecclesiae non de
se sollicitae, sed ex toto deditae Regno testificando eique serviendo.
“Ecclesia haec est pro aliis”, dicitur, sicut Christus “homo est pro
aliis”. [...] Hae notiones simul partes utiles, simul partes nocivas
ostendunt. Imprimis, Christum silent: Regnum, de quo loquuntur,
“theocentrismo” nititur, quod, dicunt, Christus intellegi non possit nisi
ab iis, qui fidem sequantur christianam, cum populi, culturae et religiones
diversae possint sibi occurrere in unico ente divino, qualecumque sit nomen
eius. Eandem ob causam eae mysterium anteferunt creationis, quae in
varietatibus culturarum et religionum apparet, sed mysterium silent
redemptionis. Praeterea, Regnum, quale ipsi intellegunt regnum, ad excludendam
inducit aut ad minus existimandam Ecclesiam, ob renisum contra quendam
“ecclesiocentrismum” praeteriti temporis, et quia Ecclesiam tantummodo
signum putant, et quidem ambiguitatis non expers”[76].
Hae theses fidei catholicae contradicunt, quia unicitatem negant relationis
quam Christus et Ecclesia cum Regno Dei habent.
20. Ex iis quae supra memoravimus signa quaedam profluunt necessaria ad viam indicandam a theologica pervestigatione percurrendam quo altius ipsa perquirat rationes Ecclesiae atque religionum cum aeterna salute.
Imprimis,
firmiter credendum est “Ecclesiam hanc peregrinantem necessariam esse
ad salutem. Unus enim Christus est Mediator ac via salutis, qui in Corpore
suo, quod est Ecclesia, praesens nobis fit; Ipse autem necessitatem fidei et
baptismi expressis verbis inculcando (cf. Mc 16,16; Io 3,5),
necessitatem Ecclesiae, in quam homines per baptismum tamquam per ianuam
intrant, simul confirmavit”[77].
Haec doctrina universali voluntati Dei salvificae non opponitur (cfr. 1Tim
2,4), quapropter “necesse est duae hae veritates coniunctae teneantur,
videlicet vera possibilitas salutis in Christo pro omnibus hominibus et
Ecclesiae necessitas ad hanc salutem”[78].
Exstat
Ecclesia “universale salutis sacramentum”[79],
utpote quae, arcano modo semper coniuncta cum Christo Salvatore Capite suo
eique subordinata, artam in Dei consilio servat relationem cum uniuscuiusque
hominis salute[80].
Quoad eos qui formaliter et visibiliter membra Ecclesiae non sunt, “Christi
salus patens est per gratiam quae, quamquam arcanam habet necessitudinem cum
Ecclesia, in hanc tamen formali ratione eos non introducit, sed modo illuminat
congruenti eorum interiori condicioni rerumque temporumque adiunctis. Gratia
haec a Christo venit, fructus est eius sacrificii et a Spiritu Sancto
communicatur”[81]. Arta relatione ipsa coniungitur cum Ecclesia, quippe
quae “ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum
Propositum Dei Patris”[82].
21.
Circa modum vero quo gratia Dei salvifica —quae donatur semper per
Christum in Spiritu habetque arcanam cum Ecclesia relationem— ad singulos
non christianos pervenit, Concilium Vaticanum II asseruit tantum Deum eam
largiri “viis sibi notis”[83].
Scientia theologica in eo nunc versatur, ut rem hanc altius perquirat.
Theologicum huiusmodi studium fovendum est quidem, quia absdubio suam habet
utilitatem eum in finem ut melius intellegantur consilia Dei salvifica necnon
viae quibus ipsa ad effectum deducuntur. At vero, attentis iis quae hactenus
memorata sunt circa Christi mediationem necnon circa “necessitudinem
singularem et unicam”[84] qua Ecclesia iungitur cum Regno Dei inter homines
—quod ultimatim Regnum est Christi universalis salvatoris—, liquet
contrarium esse fidei catholicae Ecclesiam effingere tamquam unam ex viis
salutis, simul cum iis quae efficiuntur ab aliis religionibus, quae prope
Ecclesiam, veluti eius complementum, collocarentur, immo vero veluti eidem
aequipollentes quoad substantiam, licet cum ipsa versus Dei Regnum
eschatologicum coeuntes.
Variae
religiosae traditiones continent profecto atque offerunt religiositatis
elementa quae a Deo procedunt[85]
quaeque partem efficiunt operis “quod Spiritus in cordibus hominum operatur,
in culturis et in religionibus”[86].
Re quidem vera preces quaedam atque ritus nonnulli aliarum religionum partes
induere possunt evangelicae praeparationis, quatenus viae sunt vel paedagogiae
quibus hominum corda impelluntur ut actioni Dei sese aperiant[87].
At vero iisdem tribui nequit divina origo neve efficacia illa ex opere
operato, quae christianorum sacramentorum est propria[88].
Nequit praeterea ignorari alios ritus, utpote qui superstitionibus aliisve
erroribus innitantur (cf. 1Cor 10, 20-21), aeternae saluti potius
obstare[89].
22.
Iesu Christi salvatoris adventu, voluit Deus ut Ecclesia ab eo condita
instrumentum esset ad salutem universi humani generis (cfr. Act
17,30-31)[90]. Dum assertione huius veritatis ad fidem pertinentis
nihil adimitur sincerae aestimationi qua Ecclesia prosequitur religiones mundi
huius nostri, simul vero a radice excluditur mentis ille habitus
“relativismi religiosi vestigiis impressus, qui ad putandum inducit “aliam
religionem tantidem esse ac aliam””[91].
Verum est quidem aliarum religionum asseclas gratiam divinam accipere posse,
at non minus verum est eos in statu gravis penuriae obiective versari
per comparationem cum statu eorum qui, in Ecclesia, mediorum salutis
plenitudine fruuntur[92]. Memores autem sint oportet omnes Ecclesiae filii
“condicionem suam eximiam non propriis meritis, sed peculiari gratiae
Christi esse adscribendam; cui si cogitatione, verbo et opere non respondent,
nedum salventur, severius iudicabuntur”[93].
Bene ergo intellegitur qua de causa Ecclesia, iuxta Domini mandatum (cf. Mt
28, 19-20) et tamquam officium profluens ex amore erga universos homines,
“annuntiat et annuntiare tenetur indesinenter Christum, qui est “via et
veritas et vita” (Io 14,6), in quo homines plenitudinem vitae
religiosae inveniunt, in quo Deus omnia Sibi reconciliavit”[94].
Missio
ad gentes, etiam per dialogum interreligiosum ad effectum adducenda, “vim
suam et necessitatem hodie sicut et semper integram servat”[95].
Re enim vera “Deus “omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem
veritatis venire” (1Tim 2,4). Deus vult omnium salutem per veritatis
agnitionem. Salus in veritate invenitur. Qui motioni Spiritus veritatis
oboediunt, sunt iam in salutis via; sed Ecclesia, cui haec veritas concredita
est, eorum optato debet occurrere ut eisdem eam afferat. Quia ipsa consilium
salutis credit universale, missionaria esse debet”[96].
Dialogus ergo, quamvis missionis evangelizatricis elementum efficiat, pars est
solummodo officii ab Ecclesia adimplendi in missione eius ad gentes[97].
Aequalitas, quae ad dialogum requiritur, non ad doctrinae argumentum ac
materiam attinet, eoque minus ad Iesum Christum —qui est ipse Deus Homo
factus— per comparationem cum aliarum religionum conditoribus, sed solummodo
ad parem partium dignitatem sese refert. Caritate enim atque observantia erga
libertatem ducta[98],
Ecclesia persentit primarias suas esse partes cunctis hominibus veritatem
nuntiare definitive a Domino revelatam necnon necessitatem proclamare
conversionis ad Iesum Christum et adhaesionis Ecclesiae per Baptismum aliaque
sacramenta, ut quis plene participet communionem cum Deo Patre, Filio et
Spiritu Sancto. Praeterea, certitudo de voluntate Dei salvifica universali,
nedum officio obstet nuntiandi salutem et conversionem ad Dominum Iesum
Christum, ipsum potius auget.
Conclusio
Declaratio
haec, quae veritates quasdam fidei in memoriam revocat atque explanat,
vestigia premere conatur Pauli Apostoli, qui ad Corinthios scribens asseruit:
“Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est
pro peccatis nostris secundum Scripturas” (1Cor 15,3). Attentis enim
quibusdam propositionibus incertis vel erroneis, theologica pervestigatio
incitatur ad fidem Ecclesiae iterum confirmandam atque ad rationem suae spei
reddendam modo persuasivo atque efficaci.
De
vera religione agentes, Concilii Vaticani II Patres asseruerunt: “Hanc
unicam veram Religionem subsistere credimus in catholica et apostolica
Ecclesia, cui Dominus Iesus munus concredidit eam ad universos homines
diffundendi, dicens Apostolis: “Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes
eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia
quaecumque mandavi vobis” (Mt 28,19-20). Homines vero cuncti tenentur
veritatem, praesertim in iis quae Deum Eiusque Ecclesiam respiciunt, quaerere
eamque cognitam amplecti ac servare”[99].
Iesu Christi revelatio pergit esse in historia “verum veluti astrum conductorium”[100] universi humani generis, quia “veritas, quae Christus est, ubique auctoritate universali se imponit”[101]. Christianum enim mysterium limites quoscumque temporis et spatii supergreditur atque humanae familiae unitatem efficit: “Locis ex diversis ac consuetudinibus omnes in Christo ad unitatem participandam familiae filiorum Dei vocantur [...]. Iesus divisionis parietes diruit et peculiari consummatoque modo per participationem sui mysterii unitatem efficit. Haec unitas tam est alta ut cum sancto Paulo effari possit Ecclesia: “Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei” (Eph 2,19)”[102].
Hanc Declarationem in Conventu Plenario huius Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Ioannes Paulus PP. II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto Congregationis pro Doctrina Fidei concessa die 16 iunii anni 2000, certa scientia et auctoritate Sua apostolica ratam habuit, confirmavit et publici iuris fieri iussit.
Romae, ex Aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 6 Augusti, in Festo Transfigurationis Domini, anno 2000.
JOSEPH Card. RATZINGER
Praefectus
THARSICIUS BERTONE, S.D.B.
Archiep. emeritus Vercellarum a Secretis
[1] Conc. Constantinopolitanum I, Symbolum Constantinopolitanum: DS 150.
[2]
Cf. Ioannes Paulus II, Litt.
Encycl. Redemptoris missio, n.
1: AAS 83 (1991) 249-340.
[3] Cf. Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes et Decl. Nostra aetate; cf. etiam Paulus VI, Exhort. Ap. Evangelii nuntiandi: AAS 68 (1976) 5-76; Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio.
[4] Conc. Vat. II, Decl. Nostra aetate, n. 2.
[5]
Pont. Cons. pro dialogo inter religiones
et Congr. pro gentium evangelizatione,
Instr. Dialogo e annuncio, n. 29: AAS 84 (1992) 414-446; cf. Conc.
Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 22.
[6]
Cf. Ioannes Paulus II, Litt.
Encycl. Redemptoris missio, n. 55.
[7] Cf. Pont. Cons. pro dialogo inter religiones et Congr. pro gentium evangelizatione, Instr. Dialogo e annuncio, n. 9.
[8]
Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Fides
et ratio,
n. 5: AAS 91 (1999) 5-88.
[9] Conc. Vat. II, Const. dogm. Dei verbum, n. 2.
[10] Ib., n. 4.
[11]
Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris
missio, n. 5.
[12] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Fides et ratio, n. 14.
[13] Symbolum Chalcedonense: DS 301. Cf. S. Athanasius Alexandrinus, De Incarnatione, 54, 3: SC 199, 458.
[14] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Dei verbum, n. 4.
[15] Ib., n. 5.
[16] Ib.
[17]
Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 144.
[18] Ib., n. 150.
[19] Ib., n. 153.
[20]
Ib., n. 178.
[21] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Fides et ratio, n. 13.
[22] Cf. ib., nn. 31-32.
[23] Conc. Vat. II, Decl. Nostra aetate, n. 2. Cf. etiam Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 9, ubi agitur de bonis quae habentur “in propriis ritibus et culturis populorum”; Const. dogm. Lumen gentium, n. 16, quo in loco mentio fit de elementis boni atque veri inter non christianos exsistentibus, quae considerari queunt ut praeparatio ad Evangelium accipiendum.
[24]
Cf. Conc. Tridentinum, Decr.
De libris sacris et de traditionibus recipiendis: DS 1501; Conc.
Vat. I, Const. dogm. Dei Filius, cap. 2: DS 3006.
[25] Conc. Vat. II, Const. dogm. Dei verbum, n. 11.
[26] Ib.
[27]
Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris
missio, n. 55. Cf. etiam n. 56. Cf. Paulus
VI, Evangelii nuntiandi, n. 53.
[28] Conc. Nicaenum I: DS 125.
[29] Conc. Chalcedonense: DS 301.
[30] Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 22.
[31] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 6.
[32]
Cf. S. Leo Magnus, Tomus ad
Flavianum: DS 294.
[33]
Cf. S. Leo Magnus,
Litterae “Promisisse me memini” ad Leonem I imp.: DS 318: “In
tantam unitatem ab ipso conceptu Virginis deitate et humanitate conserta, ut
nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana”. Cf. etiam ib.:
DS 317.
[34]
Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium
et spes, n. 45. Cf. etiam Conc.
Tridentinum, Decr. De peccato originali, n. 3: DS 1513.
[35]
Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen
gentium, nn. 3-4.
[36]
Cf. ib, n. 7. Cf. S. Irenaeus,
qui affirmabat: “[in Ecclesia] deposita est communicatio Christi, id est
Spiritus Sanctus” (Adversus haereses III, 24, 1: SC 211, 472).
[37]
Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium
et spes, n. 22.
[38]
Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris
missio, n. 28. Ad verba “semina Verbi”, cf. etiam
S. Iustinus, 2 Apologia 8, 1-2; 10, 1-3; 13, 3-6: ed. Goodspeed,
pp. 84; 85; 88-89.
[39] Cf. IOANNES PAULUS II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, nn. 28-29.
[40] Ib., n. 29.
[41] Ib., n. 5.
[42] Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 10. Cf. S. Augustinus qui affirmabat extra Christum, viam universalis salutis, qui “numquam generi humano defuit, nemo liberatus est, nemo liberatur, nemo liberabitur”: De Civitate Dei, 10, 32, 2: CCL 47, 312.
[43] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 62.
[44] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 5.
[45]
Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium
et spes, n. 45. Necessaria atque absoluta singularitas ac universalitas
Christi in humana historia bene a S. Irenaeo exprimuntur cum praeeminentiam
contemplatur Iesu quatenus Ipse est Primogenitus: “in coelis, quoniam
primogenitus-primitivus consilii Patris, Verbum perfectum omnia gubernans et
lege statuens; super terram, quoniam primogenitus erat Virginis, iustus homo,
sanctus, colens Deum, bonus, placens Deo, perfectus omnimodo; salvans omnes
qui sequuntur eum ab inferno quoniam primogenitus mortuorum ipse et
dux-princeps vitae Dei” (Demonstratio, 39: SC 406, 138).
[46]
Ioannes Paulus
II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 6.
[47] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 14.
[48] Cf. Ib., n.7.
[49] Cf. S. Augustinus, Enarrat. in Psalmos, Ps. 90, Sermo 2, 1: CCL 39, 1266; S. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, Praefatio, 6, 14: PL 75, 525; S. Thomas Aq., Summa Theologiae, III, q. 48, a. 2 ad 1.
[50] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 6.
[51] Symbolum fidei: DS 48. Cf. Bonifatius VIII, Bulla Unam Sanctam: DS 870-872; Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 8.
[52] Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 4; Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Ut unum sint, n. 11: AAS 87 (1995) 921-982.
[53] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 20; cf. etiam S. Irenaeus, Adversus haereses, III, 3, 1-3: SC 211, 20-44; S. Cyprianus, Epist. 33, 1: CCL 3B, 164-165; S. Augustinus, Contra advers. legis et prophet., 1, 20, 39: CCL 49, 70.
[54] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 8.
[55] Ib. Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Ut unum sint, n. 13. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 15 et Decr. Unitatis redintegratio, n. 3.
[56] Sensui igitur authentico textus conciliaris eorum interpretatio contradicit qui ex verbis subsistit in thesim effingunt iuxta quam unica Christi Ecclesia possit quoque subsistere in Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus non catholicis. “Idcirco ergo Concilium elegit verbum “subsistit”, ut patefaceret unam exsistere verae Ecclesiae “subsistentiam”, dum extra eius visibilem compaginem exsistunt tantumodo “elementa Ecclesiae”, quae —cum sint elementa ipsius Ecclesiae— versus Ecclesiam catholicam tendunt ad eandemque ducunt” (Congr. pro Doctrina Fidei, Notificazione sul volume “Chiesa: carisma e potere” del P. Leonardo Boff: AAS 77 [1985] 756-762).
[57] Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 3.
[58] Cf. Congr. pro Doctrina Fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, n. 1: AAS 65 (1973) 396-408.
[59] Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, nn. 14 et 15; Congr. pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, n. 17: AAS 85 (1993) 838-850.
[60]
Cf. Conc. Vat. I, Const. dogm. Pastor
aeternus: DS 3053-3064; Conc. Vat.
II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 22.
[61] Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 22.
[62]
Cf. ib., n. 3.
[63] Cf. ib., n. 22.
[64] Congr. pro Doctrina Fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, n. 1.
[65]
Ioannes Paulus
II, Litt. Encycl. Ut unum sint, n. 14.
[66] Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 3.
[67] Congr. pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, n. 17. Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 4.
[68] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 5.
[69] Ib., n. 1.
[70] Ib., n. 4. Cf. S. Cyprianus, De Dominica oratione, 23: CCL 3/A, 105.
[71] CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 3.
[72] Cf. Ib., n. 9. Cf. etiam precem Deo factam quae habetur in Didaché 9, 4: Funk 1, 20: “colligatur ecclesia tua a finibus terrae in regnum tuum”, et ib., 10, 5: Funk 1, 22: “Recordare, Domine, ecclesiae tuae… et collige eam a quattuor ventis sanctificatam in regnum tuum quod ei parasti”.
[73]
Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris
missio, n. 18. Cf. Exhort. Ap. Ecclesia in Asia, n. 17: in
“L’Osservatore Romano”, 7/11/1999. Regnum ita est a Christo
inseparabile, ut, quodam sensu, cum Ipso
identificetur (cf. Origenes, Comment. in Mt., 14, 7: PG 13, 1197; Tertullianus,
Adversus Marcionem, IV,
33,8: CCL 1, 634).
[74] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 18.
[75] Ib., n. 15: AAS 83 (1991) 263.
[76] Ib., n. 17.
[77] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 14. Cf. Decr. Ad gentes, n. 7; Decr. Unitatis redintegratio, n. 3.
[78]
Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris
missio, n. 9. Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, nn. 846-847.
[79]
Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen
gentium, n. 48.
[80] Cf. S. Cyprianus, De Catholicae Ecclesiae unitate, 6: CCL 3, 253-254; S. Irenaeus, Adversus haereses, III, 24, 1: SC 211, 472-474.
[81] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 10.
[82] Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 2. In sensu hic explanato intellegi debet nota formula extra Ecclesiam nullus omnino salvatur (cf. Conc. Lateranense IV, Cap. 1. De fide catholica: DS 802). Cf. etiam Epistula Sancti Officii ad Arhiepiscopum Bostoniensem: DS 3866-3872.
[83] Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 7.
[84] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 18.
[85] Sunt etenim semina Verbi divini, quae Ecclesia cum gaudio et observantia accipit (cf. Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 11; Decl. Nostra aetate, n. 2).
[86] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 29.
[87] Cf. ib.; Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 843.
[88] Cf. Conc. Tridentinum, Decr. De Sacramentis, can. 8 de sacramentis in genere: DS 1608.
[89] Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 55.
[90] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 17; Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 11.
[91] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 36.
[92] Cf. Pius XII, Litt. Encycl. Mystici corporis: DS 3821.
[93] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 14.
[94] Conc. Vat. II, Decl. Nostra aetate, n. 2.
[95] Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 7.
[96] Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 851; cf. etiam nn. 849-856.
[97] Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 55. Exhort. Ap. Ecclesia in Asia, n. 31.